DE NIEUWE LATIJNSE PSALMENVERTALING RONDOM DE KRITIEK
1948; Taylor & Francis; Volume: 9; Issue: 2 Linguagem: Holandês
10.1080/00062278.1948.10600735
ISSN1783-1377
Autores Tópico(s)Linguistics and language evolution
ResumoSUMMARIUM Considerantur tantummodo ea quae critici in novo psalterio improbavere; quare de sola latinitate agendum est. Novae versionis latinitas non est vulgaris, sed melioris aetatis linguam sectatur. In psalterio vetere quaedam ut sensus clarior fieret, quaedam ut textus inspiratus fidelius exprimeretur, utique mutanda erant, sed reapse longe maior mutationum pars propter sermonis elegantiam introducta est. CI. AUG. BEA, rector Pont. Inst. Biblici et praeses commissionis quae novam versionem confecit, libellum composuit ubi huius versionis principia clare exponit simulque obiectionibus contra latinitatem motis copiose respondet. Aperte testatur latinitatem cuius vocabularium, grammatica, stylus auctoribus classicis magis consonaret, deliberate a commissione esse electam, quo certius sacerdotes, utpote litteris humanioribus imbuti, novum psalterium intelligerent. Latinitas sit clara, ergo classica! Quam conclusionem critici uno ore respuunt, affirmantes nulla necessitate cogente plurima pulchre et manifeste dicta eaque sensu plena atque universae traditioni carissima esse sublata. Libellus Cl. BEA optime ostendit iure mutata esse quae mutanda erant, at simul multis persuadebit sine ratione mutatam esse to t am psalterii indolem. In specie modus dicendi hebraicus qui in psalterio vetere tamquam in speculo cernitur eique vim illam nervosam tribuit, cedere debuit phraseologiae latinae sat obsoletae, qua sensus verborum et textuum adeo ad unum determinatur ut mentem quandoque dubium subeat, annon integrum reve- lationis „datum” piene salvetur. Ideo post-scriptum additum est quo momentum litterae Sacrae Scripturae ostendatur. Variis enim factis monemur ut non solum attendamus ad ea quae hagiographus historice exprimere voluit, sed etiam ad ipsam litteram, id est ad ipsum modum dicendi hebraicum quo ideas suas expressit, praesertim ubi prudenter suspicari licet Spiritum sanctum, praeter intentionem hagiographi saltern explicitam, per litteram preparasse revelationem Novi Testamenti. In novo psalterio aliqui delentur hebraeismi qui postea vix casu ad litteram videntur impleri itaque timendum est ne utriusque Testamenti nexus providentialis obnubiletur. Qua in re novum psalterium aliquatenus indulgere videtur menti cuidam exegeticae quae nimis exclusive data profano-scientifica attendit quaeque ad psalterium usui liturgico destinatum conficiendum minime sufficit. Summopere optandum ut exegesis hodierna sese piene reconstituât tamquam scientiam vere theologicam.
Referência(s)