Antonius de Bitonto O. F. M.: Praedicator et Scriptor Saec. XV
1953; St. Bonaventure University; Volume: 13; Issue: 2-3 Linguagem: Italiano
10.1353/frc.1953.0000
ISSN1945-9718
Autores Tópico(s)Historical Studies of British Isles
ResumoANTONIUS DE BITONTO O. F. M. PRAEDICATOR ET SCRIPTOR SAEC. XV. Nobiso Um agentibus de assumptione Virginis penes scholam franciscanam saec. XV1 ac inquirentibus inter sermones De privilegiis sanctorum fr. Antonü de Bitonto (f 1465) in cod. NeapoUtano, Bibl. Nation. VI. D. 68, occurrit quaestio cuius solutionem tempori locoque. aptioribus remisimus. Conamur demum promissa adimplere, sed occasionem nunc nacti cuiusdam dissertationis nuperrime editae2, nonnuUa quoque exponemus de vita, de operibus deque manuscripta eorum traditione, quae in üla dissertatione penitus desiderantur. I. — Nova documenta de vita Quibuscumque documentis deficientibus quoad Bitontini efformationem in scientüs theologicis, Ubenter proferimus quamdam auctoritatem asserentem fr. Antonium, sicut et fr. Iacobum de Marchia, magistro usum esse fr. Seraphino de Caeta.3 Primo hoc noscimus e Bonaventura Theulo,4 dein e Sbaralea.* Difficile est dictu quid veri inveniatur in hac assertione, quae utpote nimis tarda, minus assensum aUicit, eo vel magis quia in fontibus vitae fr. Iacobi de Marchia a nobis coUatis* dicta non comprobentur. Si dubitative afferimus quod ad primordia vitae reUgiosae Bitontini spectat, certiores fimus de actuositate fr. Anton ü per documenta quibus nova itineraria deüneantur novique praedicationum cursus statuuntur. 1. Primum documentum praebetur ab epístola Rectoris ac ConsiUi civitatis Ragusae, qua fr. Antonius instantissime efflagitatur ut ad 1 L'Assomption de la Vierge et l'École Franciscaine du XV' siècle, in L'Assomption de la Très Sainte Vierge (Studia Mariana, VI), Paris, Vrin, 1950; 98—100. 2 A. Gaeta, O. F. M., Antonio da Bitonto, O. F. M. oratore e teólogo del sec. XV, Baronissi (Salerno) ig52, pp. XV—126. 3 De quo Marianus de Florentia, Compendium Chron. Fr. Minorum, in Arch. Franc. Hist., Ill (igio), 710. 4 Apparate minoritico délia Prov. di Roma, Velletri 1648, 5. 5 Suppl. et castigatio ad script, trium Ord. S. Francisci, III, Romae 1936, 95- * T. Somigli, Vita di S. Giac. délia Marca scritta da fr. Venanzio da Fabriano O.M.Obs., in Arch. Franc. Hist., XVII (1924), 403SS; M. Sgattoni, La vita di S. Giac. della Marca . . . perfra Venanzio daFabriano (1434—1506), Zara 1940, giss, 133SS; G. CaseUi, Studi su S. Giac. della Marca, I, Ascoli Piceno ig26, 240SS, ecc. 178 Antonius de Bitonto179 eorum civitatem praedicaturus se transférât. Operis pretium est ipsaque verba referre, ex quibus conicitur famam concionatoris apuU per regionis quoque transmarinas iam anno 1447 evulgatam esse:«Domino fr. Antonio de Bitonto ord. Minorum . . . Has itaque praediximus Ht P. V. non miretur si vos coluimus et desideramus, qui sanctimonia praeditus estis, qui velut scientia Dei et bonarum artium disciplina imbutas estis, qui velut lucerna inter ardentía minora lumina resplenditis et demum qui seraphici Francisci totiusque religionis suae verum exemplum et lumen perhibetis. Quare cum virtutis amore iam diu et laudatissima fama vestra füio capti fuerimus etiam antequam vos correspondeatis noveramus et multa sint quae nobis et reipublicae nostrae fiduciam praebeant ut hoc quam maxime necessario tempore unum a P. V. summis precibus ac incredibili desiderio non solum petere audeamus, sed etiam optemus impetrare devotissime et quanta possumus cum benevolentia et caritate P. V. exoramus et ab ea cordialissime exposcimus ut quemadmodum aliis nobis benignissime promisistis, velitis ad nos personati ad nos conferre et penes nos et in hac nostra civitate aliquatenus commorari et . . . voluntati vestrae placuerit conversari est et nos sanctae matris Ecclesiae devotissimi filii vestraeque religionis ardentissimi cultores sacro illo vestro cibo cibari possimus quo aUi fecerunt diversarum regionum mundi . . .»7 2.Ob documentorum carentiam dicere nequimus si fr. Antonius tunc piis desideriis Ragusinorum civium satisfacere potuerit. Certum tarnen est, nonnulüs annis elapsis, eumdum in eorum civitate quadragesimam praedicasse; scüicet anno 1459. ídem Rector ac ConsiUum die 12 Maii Nicolaum de Bosna nuntium miserunt ad papam Pium II hoc mandatum persolvere: "Insuper exponeret come questo anno passato il venerabüe frate Antonio di Betonto per comandamento che Io aveva de la Sanctità sua venne ad Ragusi ad predícame la quaresima, ma che già era passato uno terzo de la quaresima quando el venne, si che potessimo haver poca consolatione de luy ; per tanto supplicarete cum sit che la città nostra ha grande devotione in quello homo, la Sanctità soa se degni drezar uno Breve al dicto frate Antonio et...
Referência(s)