Artigo Revisado por pares

Simonides and the Dioscuri

1971; Classical Association of Canada; Volume: 25; Issue: 3 Linguagem: Inglês

10.2307/1087357

ISSN

1929-4883

Autores

J. H. Molyneux,

Tópico(s)

Classical Antiquity Studies

Resumo

11. Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius uulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi uictoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta 12. celebrasset iubebatur. Et persoluerunt, ut traditum est: nam cum esset grande conuiuium in honorem eiusdem uictoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuuenes equis aduecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos 13. quidem non inuenit,fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. Nam uix eo ultra limen egresso triclinium illud supra conuiuas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat corpora

Referência(s)
Altmetric
PlumX