Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" ex quodam opere inedito I. H. Sbaralea restituendo
1955; St. Bonaventure University; Volume: 15; Issue: 2 Linguagem: Italiano
10.1353/frc.1955.0003
ISSN1945-9718
Autores Tópico(s)Historical and Religious Studies of Rome
ResumoSUPPLEMENTUM AD "BULLARIUM FRANCISCANUM" EX QUODAM OPERE INÉDITO I. H. SBARALEA RESTITUENDO Qui etiam recentius historiae antiquae Provinciae bononiensis operam navarunt, cum pro fatis texendis unius alteriusve conventus1, tum pro illius praestantioribus religiosis illustrandis2, non sine parva utiUtate opus Provincia Bononiensis ord. Minorum Conv., contentum in Bibl. Gambalunga, Arimini, cod. 165, contulerunt. Nihil mirum si omnes opus Francisco Antonio Righini, O. M. Conv., tribuerint, cum praelaudata Provincia Bononiensis exstet inter scripta illius auctoris et in dorso voluminis auro impressa legantur verba: Righini operum torn. XIV. NonnuUis exsurgentibus dubiis, opus examini subiecimus et gratia alterius MS eamdem historiam ferentis, paternitate — saltem absoluta— Francisco Ant. Righini abiudicata, opus tribuendum esse quoque Ioanni Hyacintho Sbaraleae statuimus3. Prorsus inutile censemus aliquid praemittere de istis duobus scriptoribus, cum inter cultores historiae nostrae nemo sit qui ignoret auctorem Bullarii Franciscani et Supplementum . . . ad scriptores trium Ord. S. Francisci, cuiusque bibliographia novo opere nunc ditatur. Postquam hoc demonstraverimus, sensu patefacto quo scriptum Sbaraleae quoque tribuimus, nonnullas bullas inéditas ibi repertas edemus. 1 Ex. gratia C. Mesini, O. F. M., Il giurista bolognese Pace dei Paci (sec.XIII) fondatore di un convento francescano, in Studi Francescani, s. 3, IX (1937), 9^, nota 1 ; L. Garani, O. M. Conv., Il bei S. Francesco di Bologna, (Bologna, 1948). 2 G. Giovanardi, O.F.M., Un frate minore martire del sigillo sacram. a Rimini nel sec. XV per opera di Sigism. P. Malatesta, in Studi Franc., n. s. I (1915), 353; Ancora sut martire .. ., ibid., n. s. III—VI (1916—1920), 26; Idem, Cronaca del P. Aless. Righetti Min. Conv., ibid., n. s. II (1915), 29s, 34, 178, etc.; A. Pasini, Il B. Andrea Mastri da Meldola (f 1455) dei Fr. Min. Conv., in Miscellanea Francescana, XLVIII (1948), 345—57. 3 Cf. D. Sparacio, M. C, GU studi di storia e i Min. Conv., in Miscellanea Francescana, XX (1919), 101—5, 113—23; de Righini eiusque operibus in particulari cf. C. Tonini, La cultura letteraria e scientifica di Rimini dal sec.XIV ai primordi del XIX, II, Rimini 1884, 470s; Ser. Gaddoni, O. F. M., i" Fr. Minori in Imola, Quaracchi 1911, 138; SaIv. Tosti, O. F. M., Ordinationes Fr. Min. Conv. gen. et prov. Marchiae saec. XV, in Arch. Franc. Hist., XVI (1923), 127—31. 123 124c- PIAÑA I. — DE DUOBUS CODICIBUS DEQUE OPERIS AUCTORE ?. Opus continetur in sequentibus duobus codicibus: Primus (= S), apud nos; chart., pp. iv -f 279, mm. 277 X 196, única manu conscriptus, exceptis nonnullis foliis adnexis documenta et epístolas ferentibus et pp. 277 et 279; coopertus est pergamena, et in dorso auro impressa sunt verba: Provincia Bononiensis. Hune codicem emerunt PP. B. Bughetti et S. Gaddoni a Patribus Conventualibus conventus S. Francisci Bononiae. Alter codex in BiU. Gambalunga, Arimini, MS 165 (= R); chart., pp.468, mm. 290 ? 120, duplici saltern manu conscriptus; alterius manus sunt "Additiones" inde parum a principio (pp. 342—468) ; coopertus recentius dimidia pergamena. Inscriptionem in dorso iam novimus4. Potius quam de duobus codicibus, loquendum esset de duplici redactione eiusdem operis, quarum primam exhibit S, secundam vero R. Uter codex idem opus continet eumdemque textum, sed non desunt differentiae; v. g. quae vix enuntiata sunt in S, integre referuntur ab R, ita ut bullas, inscriptiones aliaque documenta, quorum S exhibet tantummodo Incipit, integre invenies in R (cf. S, p. 209, 213 s, 219, 224, 226—8; R, p. 231, 238, 243, 253, 269, 273—5, 278). Adsunt quoque additiones non parvi momenti; sic documentorum series in R, p. 355—67, ad sacellum S. Antonii iuxta conventum Ariminensem spectantium , penitus desideratur in S, p. 221. Character duplicis redactionis evidentior fit si partium dispositio comparative inspiciatur. Index generalis capitum totius operis exhibetur ab S (p. I—III) et omittitur ab R. In cap. 1 (S, p. 1—17; R, p. 1—10) agitur de Provincia in genere, de loco ab eadem habito in antiquis Provinciarum elenchis, de S. Antonio Patavino qua eius patrono etc. ; recoluntur fratres in scriptis insigniores, praestantiores quoque ratione dignitatis cum in Ecclesia tum in Ordine; agitur de Inquisitione in provincia Romandiolae Minoribus concredita, sed series Inquisitorum —ipso auetore confitente — imperfecta est valde ob monumentorum defectum. Cum de interna Provinciae constitutione, de professoribus ac de gymnasiis disseritur...
Referência(s)