Regestum Chronologicum Vitae Sancti Bernardini Senensis ex Chronica Ordinis Fr. Alexandri de Ritiis
1967; St. Bonaventure University; Volume: 27; Issue: 1 Linguagem: Italiano
10.1353/frc.1967.0012
ISSN1945-9718
Autores Tópico(s)Renaissance Literature and Culture
ResumoREGESTUM CHRONOLOGICUM VITAE SANCTI BERNARDINI SENENSIS EX CHRONICA ORDINIS FR. ALEXANDRI DE RITIIS In perdocta de chronologia S. Bernardini elucubratione, quam in peculiari Universitatis Catholicae Mediolanensis volumine San Bernardino da Siena, Milano, Vita e Pensiero 1945, pp. 445—463, publici iuris fecit P. Dionysius Pacetti, asseritur: "sono necessarie ancora diligenti ricerche per dissipare incertezze cronologiche e per riempire non poche lacune della vita dinámica del grande Apostólo Senese". Qua in re ut aliquid conferamus, notum facimus Regestum chronologicum ex opere Chronica Ordinis Minorum fratris Alexandri de Ritiis (f 1497), quondam in "Biblioteca Provinciale" nunc vero in "Archivio di Stato" civitatis Aquilae, signato S. 73, quod nos apud Archivum Franciscanum Historicum 20 (1927) 320 copíese descripsimus.1 Notamus quod Regestum non est integrum. Quae exstant verbotenus referimus ex quodam summario positio infra cc. 89—92, cum relativa auctoris citatione foliorum ubi de eodem argumento fit mentio magis diffusa. Quae autem post annum 1438 subsequuntur ex aliis locis eorundem . Chronicorum adiecimus, prout infra. 1.Anno Domini 1380 natus est Sanctus Bernardinus M. M., ut infra fol. 200.2 2.Anno Domini 1384 . . . obiit illa domina Ñera mater Sancti Bernardini , prout infra fol. 200. 3.In anno 1386 animam suam Tollus suo Creatori restituit, fol. 200. 4.Anno Domini 1387, murtuo Tollo Sancti Bernardini patre, domina Diana, sóror matris Sancti Bernardini, cepit habere curam de ipso puero tune septem annorum. ... Et in isto anno cepit mittere Bernardinum ad scolas. Fol. 201. 5.Anno domini 1388 Bernardinus in scolis cepit proficere quia tam parvolus magni intellectus et capacitatis erat. Fol. 201. 1 Idem accurate describit Salvator Piacentino, Fonti Bernardiniane nell' Archivio di Stato di Aquila, in "Bullettino Abruzzese di Storia Patria", an. 1950, pp. 47 ss. 2 Haec et subséquentes notitiae circa iuventutem S. Bernardini dantur a de Ritiis iuxta vitam dicti Sancti exaratam a Leonardo Benvoglienti, dicatam S. Joanni de Capistrano anno 1446; quaeque edita est a P. F. Van Ortroy in Analecta Bollandiana, 21 (1902) 53—80. 110ANICETUS CHIAPPINI, O. F. M. 6.Anno Domini 1389 usque 1391 ita in scolis in grammaticalibus studiis proficiebat quod nullus ei cohetaneus superare posset, prout hic in fol.201 habetur. 7.Anno Domini 1391 Bernardinus venit Senas sub cura Christofori de Albicescis et eius uxoris, ut hic fol. 201. 8.Anno Domini 1392 Bernardinus predicabat scolaribus, faciabat altaría et similia. Unde ab aliis dicebatur quod iste erit devotus sacerdos, ut hic fol. 201, 202. 9.Anno Domini 1393 Bernardinus percussit pugno quemdam civem inhonestum, inhonesta requirens ab ipso Bernardino, ut infra 202. 10.Anno 1394 Bernardinus adolescens speculum honestatis, molestatus ab alio ribaldo cive senensi, congregavit alios sotios suos et lapidibus et vocibus contra illum ex civitate extraxerant cum magno vituperio audientium et videntium dictos pueros irruentes in illum. Fol. 202. 11.Anno 1395 complevit suum Studium in grammaticis ed morali philosophia, ut fol.202 et 203. 12.Anno 1396 Bernardinus dédit se studio sacrorum canonum et sacre scripture, in quo studio valde profecit in tribus annis. Fol. 203. 13.Anno 1397 Tobia de 3e Ordine, soror matris Sancti Bernardini, curam singularem ac amorem habebat ad juvenem Bernardinum, sicut et ipse earn diligebat. Fol. 203. 14.Anno 1398 Bernardinus declaravit Tobie quod ipse philocaptus esset amore sue amasie, scilicet Beate Virginis Marie depicte super portam Camollie. Fol. 203 et 204. (con schizzo a penna di Porta Camollia). 15.Anno 1399 Bernardinus fuit receptus in societate disciphnatorum. Ex qua societate multi sancti viri exierunt qui fuerunt principium aliorum ordinum, puta Montis Oliveti, Carthusiensis et huiusmodi. Et de penitentia, ieiunio, oratione, disciplinis ipsius Bernardini. Fol. 205. 16.Anno 1400 sanctus iuvenis Bernardinus tempore crudelissime pestis, post multos defunctos, in hospitali maiori senensi cum 12 sociis se ad serviendum infirmis occupavit. Fol. 206. 17.Anno 1401 post predictam pestem ipse Bernardinus infirmatus est quasi ad mortem, sed tandem Deus eum eripuit et liberavit a dicta infirmitate quia ad maiora eum vocare volebat. Fol. 207. 18.Anno 1402 spiratus a Domino ut Deo serviret in aliqua religione, sed serviendo cuidam sue consanguinee, domine videlicet Bénédicte, quasi centum annorum, et confortatus ab illa ut intraret in ordinem sancti Augustini, quia ipsa erat de 30 Ordine Sancti Augustini, tandem recipere voluit habitum...
Referência(s)