Artigo Revisado por pares

Ovationes Anni Salutis MMXIX

2019; Classical Association of the Middle West and South; Volume: 115; Issue: 2 Linguagem: Catalão

10.1353/tcj.2019.0022

ISSN

2327-5812

Autores

David White,

Tópico(s)

Classical Studies and Legal History

Resumo

Ovationes Anni Salutis MMXIX David J. White Sodales, Comites, Quirites! Quid dulcius, ut admonet Tullius noster, quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum?1 Amor communis rerum Romanarum Graecarumque iterum nos congregat in hac civitate pulcherrima, fere in media patria sita, in magnis pratis Americanis, de quibus quondam scripsit ea scriptrix bene nota, Willa, quae multum de colonis huius regionis narravit, “Nihil aderat nisi terra; minime civitas, sed ea, ex quibus civitates creantur.”2 Congregamur quoque in hac urbe—capite huius civitatis—Lincolnia, quae nomen ex eo praeside fere clarissimo huius patriae duxit, qui rem publicam nostram—ut quondam res publica Romana—bello civili paene confectam tritamque et conservavit et confirmavit, ne res publica e populo, a populo, pro populo de terra tolleretur.3 Invitaverunt nos collegae nostri huius universitatis celeberrimae, Litteris Dedicatae et Omnibus Artibus, condita annis vix duobus actis post terram hanc ipsam civitatem rei publicae nostrae factam, ubi turma ea illustrissima, illi notissimi Detractores Aristarum, vel, ut ita dicam, Gluptores Glumarum, ludit—et studiose atque clarissime celebratur:4 Aequalis non est Nebrascae,Quae carissima habetur,Cum pulcherrimis [End Page 250] Et acerrimis;Non similis mi videtur!Aequalis non est Nebrascae,Fidelissimi collegae;Coniuncti ut simusDummodo possimus,Carissimae Nebrascae!5 Sed redeamus ad rem. Huc convenimus, ut quotannis solemus, ad socios nostros tres optime merentes honorandos, laudandos, et titulo proprio condecorandos. Oro ut me audiatis arrectis auribus. Primum feminam insignem vobis commendo, quae vitam suam dedit discipulis fovendis, excolendis, atque amore linguae Latinae inspirandis. Ex ea civitate oriunda quae suadet “si quaeris paeninsulam amoenam, circumspice”—vel fortasse rectius, “si quaeris paeninsulas amoenas, circumspice”—in universitate in parte eiusdem civitatis inter meridiem et solis ortum sita baccalauream accepit. In aliam quandam civitatem mox translata, quae saepe “Imperium Vetus” vel “Mater Praesidum” vocatur, discipulos Latinitatem docere et incepit et pergit, quos in itineribus Italicis Graecisque multos annos ducebat et comitata est. Gradu magistrae institutionis accepto—ex universitate ea clarissima a praeside tertio huius rei publicae condita—mox, quattuor aliis magistris linguae Latinae ex eadem civitate sibi iunctis, Probationem Patriae Latinam creavit condidit et administravit. Multos iam annos vitam laboremque suum huic Probationi colendae augendae et promovendae dedicavit, ex quibus laboribus studia linguae Latinae non solum in ludis et lyceis sed etiam in collegiis universitatibusque iam magis magisque crescunt, florent, et valent. Socia iam diu nostrae societatis, sodalis nostra persaepe in conventibus nostrae aliarumque societatum studiis classicis dedicatarum orabat promovebatque et hanc Probationem celeberrimam et omnia studia Latina. Societas classica Eta Sigma Phi declaravit collegam nostram esse personam vel imaginem quae ipsa Probationem Patriae Latinam apud omnes repraesentat. Sodales, quid plura? Certe iam de qua loquor agnoscitis omnes. Oro et obtestor vos ut plaudatis LINDA MONTROSS. Deinde mihi est in animo virum bene notum celebremque cum in hac civitate tum in patria nostra propter labores eius pro lingua Latina vobis proponere, qui multos iam annos strenue assidue atque studiose amorem linguae Latinae in [End Page 251] discipulis suis fovet alit et promovet. Baccalaureatus in civitate illa, in parte huius patriae medio-occidentali sita, illo “Quadrivio Americae,” quae ob cursum quingentorum milium passum omnibus notissima et celeberrima est, primo studiis religiosis se dedit. Deinde mox transmigravit in hanc civitatem et studiis classicis in hac universate institit favitque, ubi gradus magistri artium ei tandem tributus est. Munus docendi in lyceo mox accepit, in urbe magna quadam sito quae non procul hinc distat, quo in lyceo, auspiciis Societatis Iesu, pueri erudiuntur quibus propositum est studia in universitate postea prosequi. Collega noster non tantum linguam Latinam discipulos suos iam diu docet, quos amore linguae Latinae assidue implet—et quos semper hortatur ut Ciceronem “Legamus”—sed multos iam annos facultati linguarum totius orbis terrarum in lyceo suo praeest. Discipulis et collegis suis ob studium, vires, industriam, curam docendi, et amorem discendi maxime notus est et ab eis saepissime laudatur.6 Non solum nostrae societatis iam diu sodalis est, quae eum honore magistris excelsis designato condecoravit, sed etiam societati classicae huius civitatis praeses auxiliaris servivit et studia Latina per hanc totam civitatem semper fovet et promovet. Quibus ex omnibus causis, mihi decet nostrum collegam ad haec rostra citare ut ovatione omnium merito ac iure honoretur. Plaudite, quaeso MARK HAYNES. Postremo laudemus mulierem doctissimam...

Referência(s)
Altmetric
PlumX