Artigo Revisado por pares

Ovationes Anni Salutis MMXX

2020; Classical Association of the Middle West and South; Volume: 116; Issue: 2 Linguagem: Catalão

10.1353/tcj.2020.0023

ISSN

2327-5812

Autores

David White,

Tópico(s)

American Constitutional Law and Politics

Resumo

Ovationes Anni Salutis MMXX* David J. White Amici, Sodales, Auditores Amplissimi! Sicut quotannis solemus, iterum convenimus ad amorem nostrum rerum Graecarum Romanarumque celebrandum collegasque quosdam honore sollemni ornandos. Hoc autem anno, pestis asperrimae causa, ipsi eodem loco congregari non possumus, immo eminus convenire opus est. Nihilominus conventiculum nostrum, quod nobis semper maxime cordi est, hoc quidem novo et insolito modo progreditur! Cum autem nos alius ab alio procul distemus, animo tamen et cordibus—modisque Retis Universalis novis!—ad invicem coniungimur! His temporibus pestiferis actis, una iterum aderimus! Ut bene monuit Vergilius noster, O passi graviora, dabit deus his quoque finem!1 Vel ut olim cantavit Domina Dux Vera Lynn2 in diebus durissimis secundi belli universalis: Aderimus, Et non eminus! Quod visuri nos posthac Quodam die! Ridebimus Sicut solemus! Serenabit iterum Novo die! 3 Et, cum illo die desideratissimo iterum congregabimur, nos quoque, sicut comites pii Aeneae, Forsan et haec olim meminisse iuvabit!4 Salutamus quoque collegas nostros Universitatis Samfordensis, qui nos excipere in urbem Birminghamiam5 civitatis Alabamae magno gaudio exspectabant [End Page 249] volebantque! Quam urbem celeberrimam et clarissimam maximo studio visitare exspectabamus omnes, qua in urbe Martinus ille Reverendus Rex, qui pro iuribus civilibus omnium huius patriae civium tanto studio contendebat, ut memoria bene tenetur, olim scripsit: Iniuria usquam iustitiae ubique minatur. 6 Maximas eis gratias agimus ob studium consilium laboresque eorum; nos paenitet urbem universitatemque eorum propter luem gravissimam hoc anno visitare non posse, in quas speramus nos futuro quodam anno mox venturos esse! Sed redeamus ad rem. Nunc animo quidem, nisi corpore, convenimus ut socios nostros quosdam optime merentes honoremus, laudemus, et titulo proprio condecoremus. Ut animos mihi benigne ac studiose arrectisque auribus attendatis vos obsecro. Primum virum illustrem vobis commendo, qui nobis omnibus notissimus est et qui de studiis classicis nostraque societate optime meretur. Ex universitate quadem baccalaureatus in civitate quae signo arboris palmae designatur et quae nos spirantes sperare asseverat, in civitatem voluntariorum migravit in urbem illam musicam ut studia ad gradum doctoris inciperet. Sessionis aestivae Ludi Americani Athenis siti particeps erat et in universitate sua multas scholas de rebus ad studia classica pertinentibus docebat. Gradu doctoris accepto, in civitatem Unicae Stellae se transtulit ad universitatem Ursorum quae fere in media parte illius civitatis sita est. Facultati studiorum classicorum praefectus, cursum studiorum ex elementis variarum disciplinarum compositum quoque administrabat. Viginti fere annos recentiores in civitate meridionali versatur quae “Cor Partis Meridionalis” vel “Civitas Gossypii” nuncupatur, et facultati studiorum classicorum, novae quidem universitatis suae, iterum praefectus est. Societatis classicae civitatis eius nostraeque societatis multos annos et socius et curator, studia classica non tantum pro discipulis sed etiam pro omnibus hominibus iam diu promovet fovetque. Orationes quoque vel acroases multas de omnibus fere rebus ad studia classica pertinentibus saepe habuit. Nisi pestis taeterrima erupta fuisset, nos in universitatem urbemque suam maximo studio excepisset. Sodales, quis est qui non agnoverit de quo loquor? Quamobrem quaeso a vobis ut studiosissime plaudatis RANDY TODD. Deinde propositum mihi est feminam doctissimam iucundissimam notissimamque vobis proponere, quae disciplinam societatemque nostram orationibus scriptis et laboribus multos annos maxime promovet et locupletat. In ea patria nata ex qua studia nostra temporibus antiquis orta sunt, ibi rebus classicis [End Page 250] sodalis nostra primum studuit et baccalaureata est. Porro in hanc patriam migravit, in civitatem minimam quae nomen traxit de insula quadam magna patriae natalis suae, ut studia ad gradum doctoris inciperet et insisteret in universitate quadam hederosa eiusdem civitatis. Studiis perfectis primum in civitatem se transtulit quae “Imperium Vetus” vel “Mater Praesidum” nuncupatur. Post redditum brevem in Novam Angliam, ad meridiem mox regressa est ubi munus in universitate accepit nominibus duorum regnantium Anglorum nuncupata, in qua praeses tertius nostrae patriae olim discipulus erat. Omnibus rebus studiorum Graecorum Romanorumque studiosa, collega nostra multos tractatus orationesque doctissimos de poetis Graecis et Romanis scripsit praebuit et divulgavit. Imprimis de vitis ritibusque feminarum temporibus antiquis multum indigavit et, recentissime, de modis quibus milites, ut narrat Vergilius noster, vulneribus animi affectusque affligantur. Nostrae quoque societatis cum socia tum particeps multorum conciliorum, studia nostra et disciplinam nostram laboribus suis strenue assidue studiose multos iam annos promovet. Sodales, quid plura? Certe iam de qua loquor agnoscitis omnes. Plaudite, quaeso, LILY PANOUSSI. Postremo aliquid novi inopinati conventiculisque nostris insoliti...

Referência(s)
Altmetric
PlumX