Artigo Revisado por pares

Ovationes Anni Salvtis Mmxxiii

2023; Classical Association of the Middle West and South; Volume: 119; Issue: 2 Linguagem: Estoniano

10.1353/tcj.2023.a914591

ISSN

2327-5812

Autores

Tom Keeline,

Tópico(s)

Historical and Literary Studies

Resumo

Ovationes Anni Salvtis Mmxxiii Tom Keeline Cum circumspicio, comites, confiteor me aliquantillum timere. cur? uobis explicabo. etsi non soleo coram tot hominibus, et iis quidem tam doctis, oratiunculas habere Latinas, tamen haec non est causa mei timoris: scio enim me nunc non iudices seueros alloqui, sed cum amicis beneuolis colloqui. quae est igitur causa meae sollicitudinis? quid sentiam dicam uerbis apertis. ego nunc primum ad haec rostra accedo, sed uestigiis ingredior duorum summorum oratorum, nempe Iacobi May et Dauidis White. haec, haec inquam est causa cur timeam: post hos eloquentissimos uiros, Latine loqui uereor. sed sedulo faciam ut aliquid iis non omnino indignum proferam. ergo fauete linguis atque auribus arrectis audite! Abhinc paene ducentos annos, Brigham illo Young duce, huc peruenerunt fato profugi qui nouam conderent urbem inferrentque deum suum nouae regioni nouisque populis: Ausoniam petiere nouam requiemque malorum. in longo itinere multa erant passi, sed semper perseuerarunt: ex paruis seminibus, difficili in terra satis, creuit robor huius gentis quam hodie uidemus atque haec urbs montibus altis redimita. Spero equidem nos omnes iter multo facilius habuisse ut hunc in locum conueniremus. neque est ullum dubium, sodales, quin multo melius atque elegantius modo cenarimus quam primi illi coloni. (quid enim hisce epulis lautius?) ergo sunt a nobis gratiae agendae illi Vtah Classical Association urbique Prouo quae uocatur, quae nos tam benigne exceperint. Nunc autem uertamus ad rem propriam—et longe iucundissimam—huius oratiunculae. duo homines, optime meriti et de studiis classicis et de hac nostra societate, summo sunt honore summaque laude decorandi. iterum igitur rogo ut diligenter audiatis. Primus est nobis laudandus uir doctissimus qui κλέος ἄφθιτον est iam nactus in studiis Homericis. amore studiorum liberalium accensus, adulescentulus se [End Page 240] contulit ad collegium cuius sigillum quasi in aenigmate proclamat: "facio liberos ex liberis libris libraque," id est, se contulit ad Collegium Sancti Iohannis. indidem gradu baccalaurei ornatus, in Nouo Mexico permansit ut crearetur magister artium in publica uniuersitate maxima illius ciuitatis. deinde, ad solis occasum conuersus, urbem Angelorum in California sitam petiit, ubi dissertationem de notione temporis apud Homerum in Iliade conscriberet. postquam summum gradum in studiis classicis est adeptus, in Nouum Mexicum rursus rediit: tria iam lustra in eadem publica uniuersitate docet professor, in qua olim discipulus didicit. idem fere spatium temporis, ἀκροάσεις quotannis habet in conuentibus nostrae societatis, hoc anno incluso. nec possum reticere quot beneficia in hanc societatem contulerit, sed mihi si linguae centum sint, oraque centum,officia illius uix omnia dicere possim. fuit enim praeses uicarius, ut dicitur, Noui Mexici, idem fuit regionis Montium Saxosorum, fuit—immo est—particeps multorum conciliorum, inter quae honoris causa nominentur tria tantum: Steering Committee, Executive Committee, Editorial Board nostrae Ephemeridis Classicae. dignissimus igitur uir cuius nomen in fastis societatis nostrae inscribatur, ut numquam non gloria immortali floreat. quis est quin sciat me nunc describere Lorenzo Garcia Jr.? plaudite, plaudite quaeso! Veniamus nunc ad alterum quem laudemus, quem nescio utrum histrionem melius an cantatorem an magistrum uocem. hic uir, qui ingenio abundat paene diuino, certe has omnes gerit personas, sed a suis amicis aliter describi solet: "quo nemo," inquiunt, "potest magis esse amicus." ecce uera laus! uultisne de eius cursu studiorum discere? oriundus, nisi fallor, ex ciuitate aesculis glabris nota et clara, ad baccalaureatum adipiscendum petiit publicam uniuersitatem in urbe quadam eiusdem ciuitatis condita in summo, siue ἄκρωι, loco. posthac, ausus fines Ohioenses transire, est ad gradum magistri admissus in Vniuersitate Pennsyluaniae; exinde est in ciuitatem suam natalem regressus. alteram uniuersitatem ibidem sitam frequentauit, scilicet eam quae nomen suum traxit a Maruin Kent, ubi in scientia bibliothecaria est eruditus. tandem, ut suis studiis ultimam imponeret manum, rite capessit gradum doctoris philosophiae—commentario doctissimo in librum decimum Columellae rerum rusticarum composito—in uniuersitate publica Floridiana cuius turmae athleticae (caue ne [End Page 241] confundas cum crocodilis!) sunt alligatoribus insignes. multos discipulos multis in uniuersitatibus docuit, sed duo iam decennia suo munere fungitur in uniuersitate quadam Texana, cuius animal est ursa uera ac uiua, "Iudex" nomine, quae ipso in campo uniuersitario habitat. collegae laudant non solum eius doctrinam, uerum etiam eius singularem erga omnes humanitatem: ab omnibus inuicem diligitur atque amatur. scitote tamen eum maxima copia doctrinae esse praeditum: πολυμαθὴς est, qui Anglice Hispanice Gallice Italice Germanice Graece Esperantice sine ulla difficultate loquitur. quid...

Referência(s)
Altmetric
PlumX