Damião de Góis e o Erasmismo - Conceito e angulação tético-hermenêutica

1986; University of Lisbon; Volume: 14; Linguagem: Francês

10.1484/j.euphr.5.126705

ISSN

2736-3082

Autores

Amadeu Torres,

Tópico(s)

Libraries, Manuscripts, and Books

Resumo

De Erasmismo, ne quid epistemologici uitii aut sophisticae rationis inuestigationi officiat, primum discernere oportet inter Erasmicos influxus apprime comprobatos, nec incaute confectura tantum assecutos, et deprehensiones seu consimilitudines quibus archetypus aliquis, uel pro Erasmo ipso uel pro Erasmistis ita nuncupatis, quandoque exstiterit communis. Ille sane fugiendus est Graius aphorismus - post hoc, ergo propter hoc, ne unquam concursio cum causalitate commutetur. Si quis autem ex attinentibus encyclopediarum articulis aut operum quorundam auctoribus quae huic temati siue perfunctorie siue expedite studuerint, pro comperto quidnam Erasmismum sit habere uelit, pluries equidem deceptus quam certior recte factus ad se ipsum reuersus, quippe qui aut sola rudimenta expromant aut Erasmismum temere iam praesupponant omnibus notissimum. Ast enim exceptiones exstant, uti aliis perpaucis non posthabitis auctores tres quos supra nominandos putaui, quique a statu quaestionis ac terminorum explanatione iure quidem meritoque in laborem suum progrediuntur. Quod ad Erasmismum Damiani a Goes Lusitani attinet, illustrem hunc Renatarum Litterarum cultorem ex Erasmi scriptis atque conuictu influxus plurifarios accepisse, magis magisque admittendum existimo, ut alias iam latius longiusque scripsi.

Referência(s)
Altmetric
PlumX